Institutum historiae vindicandae libertatis
et societatis nostrae aetatis
in finibus Bugellae et Vercellarum

Cum mense octobri anno MCMLXXIV conditum sit et plus quam triginti et quinque annos actionis habeat, qui eius peritiae fidem faciunt, Institutum officina historiae nostrae aetatis et officium doctrinae est.
Institutum quaerit collectionem, dispositionem et tutelam instrumentorum omni genere historiae nostrae aetatis in finibus Vercellarum, Bugellae et Vallis Sicidae, maxime eorum qui adversabant genus civitatis cui signa fasces erant, qui studii vindicandae libertatis et operarum agricolarumque societatum participes fuerunt.
Institutum horum instrumentorum consultationi favet et doctrinae actionibus prodest; historiae libros et, ab anno MCMLXXXI, commentaria "l'impegno" vulgat.
Patrimonium instituti constat plurimis libris, commentariis instrumentisque multiplici genere, quorum facultas discipulis et magistris, bibliotechis, doctrinae societatibus, studiosis fit, ad summam eis qui regionis nostrae historiam amant.
Institutum socius adiungitur "Istituto nazionale per la storia del movimento di liberazione in Italia", ex "legge 16 gennaio 1967, n. 3", et cum aliis Pedemontis institutis historiae studii vindicandae libertatis et societatis nostrae aetatis pecuniae suppeditatione fruitur a Regione Pedemontis, ex "legge regionale 22 aprile 1980, n. 28".
Omnes cives quorum petitio accepta sit ab Instituti Consilio fiunt socii.


(Enrico Pagano)